Pedes Finium

Pedes Finium

(Continued from Vol. I, p. 280)

XLIX.-(Jo. No. 11.)

[21st June, 1199, 1 Jo.]

(Mangeria de Sconinton acknowledges to Ailnod de Broe and Mabilia his wife one yoke and the eighth part of a yoke of land in Hokeling. For which they grant the said land to the said Mangeria and her heirs, to be held of them and their heirs, by the free service of twelve pence per annum.)

Apud Westmonasterium, die Lune proxima post octavas Sancte Trinitatis, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, magistro Thoma de Husseburn, Willelmo de Warenn, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gesling, Justiciariis, etc.

Inter Ailnodum de Broc et Mabiliam uxorem suam, petentes, et Mageriam de Sconinton, tenentem.

De j jugo, et de optava parte j jugi terre, cum pertinentiis, in Hokeling.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicta Mageria recognovit totam predictam terram, cum pertinentiis, esse jus et hereditatem predictorum Ailnodi et Mabilie.

Et pro hoc fine et concordia et recognicione, predicti Ailnodus et Mabilia concesserunt predicte Magerie totam predictam terram, cum pertinentiis, tenendam de eis et heredibus eorum, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium xij denariorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, unde prius non reddidit nisi vj denarios, reddendorum ad festum Sancti Michaelis.

Ailnod de Broe = Mabilia.

1199. 1199.

L.-(Jo. No. 9.)

[1st July, 1199, 1 Jo.]

(Stephen de Deninton acknowledges one virgate of land, called Gare, in Essedeford, to be the right and inheritance of William de Essedeford, to hold, to him and his heirs, of the said Stephen and his heirs, by the free service of three shillings per annum.)

Apud Westmonasterium, in octavis Sancti Johannis, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 49.]

Inter Stephanum de Deninton, petentem, et Willelmum de Essedeford, tenentem.

De j virgata terre, cum pertinentiis, in Essedeford, que vocatur Gare.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Stephanus recognovit predictam terram, cum pertinentiis, esse jus et hereditatem predicti Willelmi, tenendam de ipso Stephano et heredibus suis, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium iij solidorum per annum, pro omni servicio, reddendorum ad festum Sancti Michaelis.

LI.-(Jo. No. 8.)

[8th July, 1199, 1 Jo.]

(Nicholas Fitz Richard quitclaims to William de Barnefeld, and his heirs, all right in half a virgate of land in Petham [P Peckham], for three and a half marks.)

Apud Westmonasterium, die Jovis proxima post octavas Apostolorum Petri et Pauli, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 49.]

Inter Nicolaum Filium Ricardi, petentem, et Willelmum de Barnefeld, tenentem.

De dimidia virgata terre, cum pertinentiis, in Pettam.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Nicolaus remisit et quietum clamavit predicto Willelmo et heredibus suis, totum jus et clamiam quod habuit in predicta terra, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Willelmus dedit predicto Nicolao iij marcas et dimidiam argenti.

LII.-(Jo. No. 10.)

[10th July, 1199, 1 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, Thomas de Ospring claims to Emma de Oreuequer all right in three messuages in Lamberhurst, for two marks.)

Apud Westmonasterium, die Sabbati proxima post octavas Apostolorum Petri et Pauli, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 49.]

Inter Thomam de Ospring, petentem, et Emmam de Oreuequer, tenentem.

De tribus mesuagiis, cum pertinentiis, in Lamburrerst.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet, quod predictus Thomas remisit et quietum clamavit predicte Emme, et heredibus suis, totum jus et clamium quod habuit in predictis mesuagiis, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predicta Emma dedit predicto Thome ij marcas argenti.

LIII.-(Jo. No. 5.)

[17th October, 1199, 1 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, Thomas de Esse acknowledges half a yoke of land in Audinton, to be the right and inheritance of Richard and John de Lee, and quitclaims it to them and their heirs, for twenty shillings.)

Apud Westmonasterium, in vigilia Sancti Luce, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, magistro Thoma de Husseburn, Willelmo de Warenn, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Johanne de Gestling, Justiciariis, etc.

Inter Richardum et Johannem de Lee, petentes, et Thomam de Esse, tenentem.

De dimidio jugo terre, cum pertinentiis, in Audinton.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Thomas recognovit totam predictam terram, cum pertinentiis, esse jus et hereditatem predictorum Ricardi et Johannis, et reddidit et quietam clamavit, de se et heredibus suis, prefatis Ricardo et Johanni, et heredibus eorum, in perpetuum.

Et pro hac recognicione et quieta clamancia, prefati Ricardus et Johannes dederunt ipsi Thome viginti solidos esterlingorum.

LIV.-(Jo. No. 4.)

[31st October, 1199, 1 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, Thomas Long acknowledges a messuage in Westgate to be the right and inheritance of Roger and Nicholas, for which they have granted, to him and his heirs, the said messuage, to hold of them and their heirs by sixpence per annum. For which grant the said Thomas has given them twenty shillings.)

Apud Westmonasterium, in vigilia Omnium Sanctorum, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 53.]

Inter Rogerum et Nicholaum, petentes, et Thomam Longum, tenentem.

De j mesuagio, cum pertinentiis, in Westgate.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Thomas recognovit predictum mesuagium, cum pertinentiis, esse jus et hereditatem predictorum Rogerii et Nicholai.

Et pro hac recognicione predicti Rogerus et Nicholaus concesserunt predicto Thome totum predictum mesuagium, cum pertinentiis, tenendum de eis et heredibus eorum, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per servicium sex denariorum per annum, reddendorum ad festum Sancti Michaelis, pro omni servicio, salvo forinseco servicio.

Et pro hac concessione predictus Thomas dedit predictis Rogerio et Nicholao viginti solidos esterlingorum.

LV.-(Jo. No. 2.)

[7th November, 1199, 1 Jo.]

(John Patrie acknowledges six acres in Plumsted to be the right of Hugh Fitz Norman and his heirs, to hold of him and his heirs by the free service of thirty-two pence per annum. For which the said Hugh has given the said John fifteen shillings.)

Apud Westmonasterium, dominica proxima post festum Omnium Sanctorum, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 53.]

Inter Hugonem Filium Normanni, petentem, et Johannem Patricium, tenentem.

De quatuor acris terre, cum pertinentiis, in Plumsted.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Johannes recognovit totam predictam terram, cum pertinentiis, esse jus predicti Hugonis, tenendam de se et heredibus suis, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium xxxij denariorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad quatuor terminos anni, scilicet, ad Natale, viij denarios, et ad Pascham viij denarios, et ad festum Sancti Johannis viij denarios, et ad festum Sancti Michaelis viij denarios.

Et pro hoc fine et concordia et recognicione, predictus Hugo dedit predicto Johanni xv solidos esterlingorum.

LVI.-(Jo. No. 7.)

[25th November, 1199, 1 Jo.]

(Bernardus, son of Robert de Cobeham, quitclaims to Robert Fitz Nigell and his heirs, all right in one yoke of land in Cobeham. For which the said Robert Fitz Nigell has granted to the said Bernard one acre of the said land in Adgaresfeld to the north, to hold to him and his heirs, of the said Robert Fitz Nigell and his heirs, by one pound of pepper per annum. Besides this, the said Robert Fitz Nigell has given the said Bernard five marks.)

Apud Westmonasterium, in die Sancte Katerine, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, Willelmo de Warenn, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestlinges, Justiciariis, etc.

Inter Bernardum filium Roberti de Cobeham, petentem, et Robertum Filium Nigelli, tenentem.

De j jugo terre, cum pertinentiis, in Cobeham.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Bernardus remisit et quietum clamavit predicto Roberto et heredibus suis, totum jus et clamium quod habuit in predicta terra, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia predictus Robertus concessit predicto Bernardo j acram de eadem terra que jacet in Adgaresfeld versus aquilonem, tenendam de se et heredibus suis, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per servicium j libre piperis per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddende ad Pascham.

Et preter hoc, idem Robertus dedit predicto Bernardo v marcas argenti.

Robert de Cobeham

Bernard de Cobeham.

LVII.-(Jo. No. 6.)

[23rd April, 1200, 1 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, William de Moriston acknowledges five acres and a half in Sittingbourne to be the right of Aldina Fitz Wulmar. For which she grants the said land to him and his heirs, to hold of her and her heirs by the free service of eighteen pence per annum. For which grant the said William gives the said Aldina one mark.)

Apud Westmonasterium, a die Pasche in xv dies, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, Willelmo de Warenn, Ricardo de Herierd, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestliges, Hugone de Boby, Justiciariis, etc.

Inter Aldinam Filiam Wlyari, petentem, et Willelmum de Moriston, tenentem.

De v acris terre et dimidia, cum pertinentiis, in Sidingeburn.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram, cum pertinentiis, esse jus predicte Aldine.

Et pro hac recognicione et fine et concordia, predicta Aldina concessit predicto Willelmo, et heredibus suis, totam predictam terram, cum pertinentiis, tenendam de se et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium xviij denariorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad festum Sancti Michaelis.

Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Willelmus dedit predicte Aldine j marcam.

LVIII.-(Jo. No. 1.)

[26th April, 1200, 1 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, Thomas de Fugeleston acknowledges one messuage and half an acre in Sittingbourne, and two acres in Egsted [P Hysted] to be the right of Aldina Fitz Wulmar. For which she grants them to the said Thomas and his heirs, to hold of her and her heirs by eight pence per annum. For this grant the said Thomas gives the said Aldina one mark.)

Apud Westmonasterium, in crastino Sancti Marci, Evangelista, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G., Simone de Pateshill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestling, Justiciariis, etc.

Inter Aldinam Filia Wlyari, petentem, et Thomam de Fugeleston, tenentem.

De j mesuagio in Sidingeburn, et dimidia acra in eadem ... et duabus acris terre in Egsted.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Thomas recognovit predictum mesuagium et predictam terram esse jus predicta Aldine.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Aldina concessit predicto Thome predictum mesuagium et predictam terram, cum pertinentiis, tenendam sibi et heredibus suis, de se et heredibus suis, in perpetuum, per servicium viij denariorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad festum Sancti Michaelis.

Et pro hac concessione et fine et concordia, predictus Thomas dedit predicte Aldine j marcam argenti.

LIX.-(Jo. No. 8.)

[14th May, 1200, 1 Jo.]

(Christiana, widow of William Fitz Odo, acknowledges thirty-nine acres in Natindon to be the right of Godfrey Sceredust and Matilda his wife. For which they grant, to her and her heirs, twenty-two acres of the same land lying near her capital messuage in Natindon, to hold of them and their heirs by twelve pence per annum.)

Apud Westmonasterium, a die Pasche in v septimanas, anno regni Regis Johannis primo.

Coram G. filio Petri, R. de Herierd, S. de Pateshill, O. filio Hervei, J. de Gestlinges, H. de Wicheton, Eustacio de Fauconberge, H. de Boby, Justiciariis, etc.

Inter Godefridum Sceredust et Matillidem uxorem suam, petentes, et Christianam que fuit uxor Willelmi Filii Odonis, tenentem.

De xxxix acris terre, cum pertinenciis, in Natindon.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicta Christiana recognovit totam predictam terram, cum pertinentiis, esse jus predictorum Godefridi et Matillidis.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Godefridus et Matildis concesserunt predicte Christiane xxij acras terre, cum pertinentiis, de eadem terra que jacent juxta capit

ale mesuagium predicte Christiane, in villa de Natindon, tenendas sibi et heredibus suis, de se et heredibus eorum, in perpetuum, per servicium xij denariorum per annum, pro omni servicio, scilicet, ad Nativitatem Sancte Marie vj denarios, et ad medium Quadragesime, vj denarios, salvo forinseco servicio.

Godfrey Sceredust = Matilda.

1200. 1200.

William Fitz Odo = Christiana.

Dead 1200. 1200.

LX.-(Jo. No. 17.)

[11th June, 1200, 2 Jo.]

(William Noel grants to Ralph de Deniton, and his heirs, the entire ville of Deniton [Denton], to hold of him and his heirs by the free service of six marks per annum.)

Apud Westmonasterium, in octabis Trinitatis, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Johanne de Gestling, Eustachio de Fauconberge, Justiciariis, etc.

Inter Willelmum Noel, petentem, et Radulphum de Deniton, tenentem.

De tota villa de Deneton, cum pertinentiis.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Willelmus concessit predicto Radulpho et heredibus suis, predictam villam de Deneton, cum pertinentiis, habendam et tenendam, de se et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium vj marcarum argenti per annum, pro omni servicio, reddendarum ad duos terminos anni, scilicet, ad festum Sancti Michaelis xl solidos, et ad Pascha xl solidos.

Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Radulphus dedit predicto Willelmo ... marcas argenti.

LXI.-(Jo. No. 18.)

[12th June, 1200, 2 Jo.]

(Emma de Pirifeld quitclaims to Thomas son of Geoffrey and Ramon son of Matthew, all right in half the villa of Pirefeld, which she claimed as dower from her late husband, Richard de Loses, except eleven acres of the same land, viz. seven called "Alard's land," and four other acres, and two acres of meadow in Perifeld Park, towards the west of Dudewisse.)

Apud Westmonasterium, in crastino Sancti Barnabe Apostoli, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pathill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestling, Henrico de Wichenton, Eustachio de Faucunberge, Justiciariis, etc.

Inter Emmam de Pirifeld, petentem, per Magistrum Benedictum, positum loco predicte Emme, ad lucrandum vel perdendum, et Thomam Filium Gaufridi, et Ramonem Filium Mathei, tenentes.

De medietate ville de Pirifeld, quam predicta Emma clamabat pertinere ad rationabilem dotem suam, quam habet ex dono Ricardi de Loses, quondam viri sui.

Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicta Emma remisit et quietum clamavit predictis Thome et Ramoni et heredibus eorum, totum jus et clamium quod habuit in predicta medietate ville de Pirifeld, preter xi acras terre, et duas acras prati de eadem terra, et in eadem villa remanent ipsi Emme, tota vita sua, nomine dotis; scilicet vij acre que vocantur terre Alardi, et quatuor acre in cultura et due acre prati in parco de Perifeld versus occidentam de Dudewisse.

Richard de Loses = Emma de Pirifeld.

Dead 1200. 1200.

LXII.-(Jo. No. 14.)

[18th June, 1200, 2 Jo.]

(In a recognizance, whether twelve acres in Easling be a lay fee, or belonging to the church of Easling in frank almoign; Philip, the Parson of Easling, acknowledges the three acres next the west to be the lay fee of Alexander de Eslinges, who thereupon quitclaims the remaining nine acres to the Church of Easling; Richard de Eslinges, the Patron of the said Church, being present.)

Apud Westmonasterium, a die Sancte Trinitatis in xv dies, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 61.]

Inter Alexandrum de Eslinges, petentem, et Philippum, Parsonam de Eslinges, tenentem.

De duodecim acris terre, cum pertinentiis, in Eslinges.

Unde recognicio summonita fuit inter eos, utrum ille xij acre essent laicum feodum ipsius Alexandri, an libera elemosina ecclesie de Esling; scilicet quod idem Philippus recognovit tres acras propinquiores versus occidentem de prefatis xij acris esse jus ipsius Alexandri, et ejus laicum feodum.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Alexander quietas clamavit novem acras, de predictis xij residuas, predicts ecclesie, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et hoc factum fuit per assensum Ricardi de Eslinges, patroni illius ecclesie, et eo presentes.

LXIII.-(Jo. No. 19.)

[13th October, 1200, 2 Jo.]

(Stephen Haket quitclaims to William Haket and his heirs all right in twenty-one acres in Hoo, Ringeton, and Hemwold, for forty shillings.)

Apud Westmonasterium, a die Sancti Michaelis in xv dies, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Johanne de Gestling, Eustacio de Faucunberg, Henrico de Wichenton, Godefrido de Insula, Hugone de Boby, Waltero de Creping, Justiciariis, etc.

Inter Stephanum Haket, petentem, et Willelmum Haket, tenentem.

De xxj acris terre, cum pertinentiis, in Ho et in Ringeton, et in Hemwold.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamavit predicto Willelmo, et heredibus suis, totum jus et clamium quod habuit in predicta terra, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Willelmus dedit predicto Stephano quadraginta solidos esterlingorum.

LXIV.-(Jo. No. 12.)

[20th November, 1200, 2 Jo.]

(The two brothers Lefward and Edwy acknowledge twelve acres of land and two and a half acres of meadow in Estelle to be the right of John Fitz Simon and his heirs, to hold of them and their heirs by five shillings per annum.)

Apud Westmonasterium, in die Sancte Edmundi Regis, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Johanne de Gestling, Eustachio de Faucunberg, Henrico de Wichenton, Justiciariis, etc.

Inter Johannem Filium Simonis, petentem, et Lefwardum et Edwy, Fratres, tenentes.

De xij acris terre et ij acris et dimidia prati, cum pertinentiis, in Estelle.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicti Lefwardus et Edwy recognaverunt predictam terram et pratum, cum pertinentiis, esse jus et hereditatem ipsius Johannis, tenendam de se et heredibus suis, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per servicium quinque solidorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad duos terminos anni, scilicet ad festum Sancti Michaelis, vj denarios, et ad Pascha, xvj denarios.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Johannes dedit predictis Lefwardo et Edwy triginta solidos esterlingorum.

LXV.-(Jo. No. 4.)

[10th January, 1201, 2 Jo.]

(William Fitz Adam quitclaims to Robert de Lide, and his heirs, all right in half a yoke of land in Cobham. For which the said Robert de Lide has given the said William one mark.)

Apud Westmonasterium, in die Sancti Willelmi Archiepiscopi, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Johanne de Gestling, Eustachio de Faucunberg, Henrico de Wichenton, Justiciariis, etc.

Inter Robertum de Lide, petentem, et Willelmum Filium Ade, tenentem.

De dimidio jugo terre, cum pertinentiis, in Cobeham.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit predicto Roberto, et heredibus suis, totum jus et clamium quod habuit in predicta terra, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hac quieta clamancia predictus Robertus dedit predicto Willelmo j marcam argenti.

Robert de Lide

William Fitz Adam.

LXVI.-(Jo. No. 5.)

[7th February, 1201, 2 Jo.]

(In a recognizance of Mortdauncestor, the prior and monks of Canterbury acknowledge six acres in the bourg of Sittingbourne to be the right of Matilda, daughter of Osbern. For which Matilda grants the said land to the said prior and monks to hold of her and her heirs by the free service of five shillings per annum.)

Apud Westmonasterium, die Martis proxima post festum Purificacionis, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestling, Justiciariis, etc.

Inter Matillidam Filia Osberni, petentem, et Priorem et Monachos de Cantuaria, tenentes.

De vj acris terre, cum pertinentiis, in burgo de Sidingeburn.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicti Prior et Monachi recognovent predictam terram esse jus predicte Matildis.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Matildis concessit predictam terram predicto Priori et Monachis, tenendam de ipsa Matilde et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium v solidorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad duos terminos anni, scilicet ad festum Sancti Michaelis, vj denarios, et ad Pascha, x denarios, et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste, vj denarios, et ad festum Sancti Michaelis, x denarios.

LXVII.-(Jo. No. 3.)

[26th February, 1201, 2 Jo.]

(William de Mortimer quitclaims to Robert Fitz Ralph all right in twenty acres in Hoveldene. For which Robert grants the said land to him and his heirs, to hold of him and his heirs by the free service of two pence per annum.)

Apud Westmonasterium, die Veneris proxima post dominicam in medio Quadragesime, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 66.]

Inter Willelmum de Mortuo Mari, petentem, et Robertum Filium Radulphi, tenentem.

De xx acris terre, cum pertinentiis, in Hoveldene.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit predicto Roberto totum jus et clamium quod habuit in predicta terra, de se et heredibus suis, in perpetuum.

Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Robertus concessit predicto Willelmo totam predictam terram, cum pertinentiis, tenendam de ipso Roberto et heredibus suis, sibi et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium ij denariorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad festum Sancti Michaelis.

LXVIII.-(Jo. No. 15.)

[11th March, 1201, 2 Jo.]

(The prior and monks of Horton grant to Robert son of Robert the whole ville of Westwell and of Hardeshelle [Hareselle], to hold of them and their heirs by the free service of one hundred shillings per annum.)

Apud Westmonasterium, die Sabbati proxima ante festum Sancti Gregorii Pape, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 66.]

Inter Robertum Filium Roberti, petentem, et Priorem et Monachos de Horton, tenentes.

De tota villa de Westewell et de Hardeshelle.

Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predictus Prior et Monachi concesserunt predicto Roberto et heredibus suis, totam predictam villam, cum pertinentiis, habendam et tenendam, de eis et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium c solidorum argenti per annum, pro omni servicio, reddendorum ad duos terminos anni, scilicet ad Pascha, l solidos, et ad festum Sancti Michaelis, l solidos.

LXIX.-(Jo. No. 16.)

[12th March, 1201, 2 Jo.]

(The prior and monks of Canterbury acknowledge six acres of land in the bourg of Sittingbourne to be the right of Matilda, daughter of Osbern. For which Matilda grants the said land to the said prior and monks to hold of her and her heirs by the free service of five shillings per annum.)

Apud Westmonasterium, die Dominica proxima post festum Sancti Gregorii Pape, anno regni Regis Johannis secundo.

Coram G. filio Petri, Ricardo de Herierd, Simone de Pateshill, Osberto filio Hervei, Johanne de Gestling, Justiciariis, etc.

Inter Matildam Filia Osberni, petentem, et Priorem et Monachos de Cantuaria, tenentes.

De vj acris terre, cum pertinentiis, in burgo de Sidingeburn.

Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia, scilicet quod predicti Prior et Monachi recognovent predictam terram esse jus predicte Matildis.

Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Matildis concessit predictam terram predicto Priori et Monachis, tenendam de ipsa Matilde et heredibus suis, in perpetuum, per liberum servicium v solidorum per annum, pro omni servicio, salvo forinseco servicio, reddendorum ad duos terminos anni, scilicet ad festum Sancti Michaelis, vj denarios, et ad Pascha, x denarios, et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste, vj denarios, et ad festum Sancti Michaelis, x denarios.

Previous
Previous

Miscellanea

Next
Next

Inquisitiones Post Mortem