Snake, Rochester Bestiary, c.1230

The medieval bestiary records three habits of the snake. When they grow older and their eyes dim they fast for many days until their skin gets loose, then they will find a crevice in a rock and slither through it rubbing off its old skin. When they come to water they don’t take their poison, they leave it behind in their pit. If snakes see a naked man they are frightened but they see a clothed man they will attack (Barber 2008).

Transcription

Translation

Stellio a colore inditum nomen habet. Est
enim in tergore pictus. lucentibus guttis in
modum stellarum. de quo ovidius. Aptumque co-
lori; nomen habet variis stellatus corpore
guttis. Hic autem scorpionibus adeo contrarius
dicitur. ut viso eo pavorem habeant et tor-
porem . Omnes serpentes naturaliter frigi-
de sunt. Non percutiunt; nisi quando calescunt.
Unde et venena eorum que naturaliter frigi-
da sunt; plus die quam nocte nocent. In hieme
in nodos torpent. in estate solvuntur. Nec vene-
num quod frigidum est. prius nocet; quam ad sangui-
nem qui calidus est et fugit venenum per venas
97r
discurrens perveniat. Omne venenum naturali-
tur est. frigidum. Omnia animantia serpens vi-
vacitate quadam sensus superat. Ferunt autem
quod non potest hominem nocere; nisi venenum
tetigerit sanguinem euis. Unde lucanus. Noxia
serpentum est admixto sanguine pestis. Dicunt
quod serpens hominem nudum non audet atti-
gere. De vivacitate sensus eius legitur in genesi.
quod serpens erat sapientior omnibus pecoribus
terre.
Serpens tres habet naturas. Prima eius na-
tura hec est. cum senuerit caligant oculi
eius. Et cum voluerit novus fieri; abstinet se
et ieiunat multis diebus. donec pellis eius relaxetur.
et querit angustam rimam in petra. et intrat
97v
in eam. et contribulat se. et deponit veterem pel-
lem. Et nos per multam tribulationem deponamus
veterem indumentum. et queramus spiritualem petram christum.
et angustam fissuram. id est angustam portam.
Secunda eius natura est; cum venerit ad flumen bibere
aquam. non portat secum venenum sinum. sed in fovea
dimittit illud. Et nos cum in collectam venimus;
aquam vivam atque sempiternam haurientes; audire
divinum sermonem in ecclesia; debemus abicere a nobis
venenum. id est. terrenas et malas concupiscentias;
Tertia natura eius est; si viderit hominem nudum;
timet eum. si viderit vestitum; exilit in eum. Sic
et nos spiritualiter intelligamus. quia primus homo adam
quamdiu fuit nudus in paradiso; non prevaluit serpens exi-
lire in eum. Sed postquam tunica est. indutus. idest mortali-
tate corporis; tunc exilivit in eum serpens; Si habes ergo
in te mortalem vestem id est veterem hominem. et invete-
ratus fueris dierum malorum; exilit in te serpens. Si autem
expolies te indumento principum et potestatum huius seculi
98r
tenebrarum; tunc non poterit exilire in te ser-
pens id est diabolus. Serpens quoque pastu feniculi cecita-
tem expellit receptam. Itaque ubi oculos sibi ob-
duci senserit; nota remedia petit nec fraudatur
effectu. Testudo visceribus pasta serpentis. cum
venenum adverterit sibi serpere; organo medici-
nam sue salutis exercet. Ieiuni hominis sputum
serpens si gustaverit; moritur. Dicit plinius quod
si serpentis capud etiam cum duobus digitis eva-
serit; nichilominus vivit. Unde et totum corpus obi-
cit pro capite ferientibus. Serpentibus universis he-
bes est visus; et raro ante se aspiciunt. Nec frus-
tra. cum oculos non infronte; set in temporibus
habeant. adeo ut cicius audiant quam aspiciant.
Nullum animal cum tanta celeritate linguam
movet; ut serpens. adeo ut triplicem linguam habere
videatur; cum una sit. Serpentium humida sunt
corpora. adeo ut quaque eant; viam humore
98v
designent. Vestigia serpentium sunt talia ut
compedibus carere videantur. Costarum et squamarum
nisibus repunt. quas a summo gutture usque ad
imum alvum parili modo dispositas habent. Squa-
mis enim quasi unguibus costis quasi cruribus inni-
tuntur. Serpentes diu vivere dicuntur. adeo
ut deposita veteri tunica; senectutem deponere
atque in iuventutem redire perhibeantur. Tunice
serpentium ex uvie vocantur. eoquod hiis quando
senescunt sese exuunt. Dicuntur autem exuvie et
induvie; quia exuuntur et induuntur. Pitagoras
dicit de medulla hominis mortui que in spina
est; serpentem creari. Quod etiam ovidius in methaph-
libris commemorat dicens. Sunt qui cum clauso putre-
facta spina sepulcro mutari credant humanas
angue medullas. Et bene ut sicut per serpentem
mors hominis. ita per hominis mortem serpens
nascatur.

Previous
Previous

Asp, Rochester Bestiary, c.1230

Next
Next

Dragon, Rochester Bestiary, c.1230