Vulture, Rochester Bestiary, c.1230

Vulture (vultur)
The medieval bestiary records that the vulture is a large bird and cannot fly fast, but they fly high in the sky and can smell the scent of corpses from above the sea. It is said they conceive offspring without mating and can live for a hundred years (Barber 2008).

Transcription

Translation

Vultur a volatu tardo nominatur. Magnitu-
dine quippe corporis precipites volatus non
habet. Wltures dicuntur non misceri concubitu. et
sine copula concipere et generare. natosque eorum;
usque ad centum annos procedere. Erubescant igitur qui
misteria nostra irrident. negantes beate virgini
marie; quod non negant vulturi. Wltures autem
sicut et aquile; etiam ultra maria cadavera senti-
unt. Altius quippe volantes. multa que hominibus
montium obscuritate celantur; ex alto illi conspiciunt.
Wltures mortes hominum signis quibusdam prenun-
tiare consueverunt. Unde cum bellum aliquod
49v
lacrimabile alicubi futurum est; collecto multo ag-
mine; illuc tendunt. per hoc significantes multitudinem
homini casuram; que sibi possit esse. preda. Nomine
vulturis. aliquando dicitur imundus. et cupidis. et rapax. ali-
quando christi. Wltur enim rapacem significat et cupidum; qui
alienam mortem desiderat; ut sibi inde escam adquirat.
Lectione et habitus ostensione in celestibus habitans. sed cu-
piditate et rapacitate in visceribus terre manens. Unde
in levitico. vultur inter imundas aves reputatur. que
commedi non debent id est imitari. Vultur quoque dicitur
christus. Unde in iob. Semitam ignoravit avis. et sequitur.
Nec intuitus est oculos vulturis. Quia iudaicus populus
qui ignoravit semitam sapientie christi; non consideravit
oculos vulturis. idest intentionem christi. Mortem enim
christi vidit; sed quare moreretur non vidit. Et bene vul-
turis nomine christus dicitur. quia sicut vultur alis ab
alto descendit. ut carnem visam in esum recipiat; sic
christus ab alto celorum ad cadaver nostre mortalitatis
descendid. ut eam sibi in escam perpetuitatis prepararet.
Et sicut vultur sepe ad escam capitur; sic christus dum nos
sibi incorporavit; interficitur. Nec mireris quod vultur
50r
in longe inmunda sit avis. et tamen christum significet. q2
aliunde est in mundus; et ex alia proprietate christum;
significat. sicut aquila et vermis et huiusmodi.


Previous
Previous

On the naming of birds, Rochester Bestiary, c.1230

Next
Next

Crane, Rochester Bestiary, c.1230